monumenta.ch > Augustinus > 257
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLVI. Admonitio per quam ostenditur quid intersit inter illam poenitentiam quae cum bonis operibus semper agitur, et illam quae in infirmitate vel fine vitae accipitur. <<<     >>> SERMO CCLVIII. Unde supra .

SERMO CCLVII[Locum et diem habiti sermonis ita praenotatum accepimus ex veteri codice bibliothecae PP. Cisterciensium S. Crucis in Ierusalem de Urbe. Dies porro dominicus cum nono calendas octobris coincidebat anno 417, et ad hunc ipsum de facto annum pertinent Apostolicae Sedis rescripta de quibus hic in fine sermonis.]. Admonitio ut pro capitalibus criminibus sine aliqua dissimulatione ad medicamentum poenitentiae recurratur. HIDE APPARATUS

1 [De venia praesumptio et desperatio. Poenitentia ne differatur, nec erubescatur.] Quoties evenerit, fratres charissimi, ut in quocumque gravi peccato aut etiam crimine aliquis, ut se habet humana fragilitas, cadat; nec quia Deus iustus est, desperare, nec quia misericors est, debet nimia securitate confidere: sed sic timeat iustitiam, ut quaerat misericordiam; sic de misericordia confidat, ut tamen iustitiam contremiscat: quia quantum nos Deus diutius exspectat ut corrigamur, tantum gravius vindicat, si de conversione tardius cogitemus. Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus apponitur: et cito vulnus ad sanitatem reducitur, quod putrescere diuturna abusione [Am. et Er., quod corpus. Manuscripti vero, quorum corpus.] non sinitur. Sed dicit aliquis: Cum ad senectam venero, tunc ad poenitentiae medicamenta confugiam. Quare hoc de se fragilitas humana praesumat; cum unum diem vitae suae in potestate sua non habeat? Quam multi sese credebant longo tempore vivere; et ita illos mors repentina subtraxit, ut nec ad illam momentaneam possent poenitentiam pervenire? Erubescimus modo parvo tempore poenitentiam agere; et non timemus sine ullo termino aeterna supplicia sustinere. O infelix homo, de ipso vulnere non erubescis; et de ligatura vulneris erubescis! Peccatum enim vulnus est, poenitentia ligatura vulneris est: tu qui poenitentiam non vis agere, sine dubio dissimulas medicamenta tuis vulneribus adhibere; et non agnoscis quia plus foedum est, et maiorem horrorem generat vulnus deopertum, quam si esset medicamentis appositis involutum.
2 [Poenitentia omnibus necessaria est. Peccatorum minutorum enumeratio. Sola Dei misericordia redimi possunt.] Et hoc considerate, fratres, quia etiamsi vobis capitalia crimina non subreperent; ipsa minuta peccata, quae, quod peius est, aut non attendimus, aut certe pro nihilo computamus, si simul omnia congregentur, nescio quae bonorum operum abundantia illis praeponderare sufficiat. Cogitemus ex quo sapere coepimus quid pro iuramentis, quid pro periuriis, quid pro maledictis, quid pro detractionibus, quid pro otiosis sermonibus, quid pro odio, quid pro ira, quid pro invidia, quid pro concupiscentia mala, quid pro gula, quid pro somnolentia, quid pro sordidis cogitationibus, quid pro concupiscentia oculorum, quid pro voluptuosa delectatione aurium, quid pro exasperatione pauperum, quid pro eo quod aut tarde aut difficile Christum in carcere visitavimus, quod peregrinos negligenter excepimus, quod secundum promissionem nostram in Baptismo, hospitibus pedes lavare negleximus, quod infirmos tardius quam oportuit visitavimus, quod discordes ad concordiam non toto et integro animo revocavimus, quod Ecclesia ieiunante prandere voluimus, quod in ipsa ecclesia stantes, dum sanctae lectiones legerentur, otiosis fabulis occupati fuimus, quod aut psallendo aut orando aliquoties aliud quam oportuit cogitavimus, quod in conviviis non semper quae sancta, sed aliquoties quae sunt luxuriosa locuti sumus. Haec ergo et his similia, quae vix sciri vel numerari possunt, si eo ex tempore quo sapere coepimus, in unum cumulum colligantur, etiamsi capitalia crimina non addantur, quantis et qualibus bonorum operum copiis redimi poterunt, nisi praeponderante divina misericordia, per humilem et compunctam poenitentiam additis secundum vires nostras largioribus eleemosynis Dei severitas vel iustitia fuerit mitigata? Cum ergo et ista quae dixi, sine quibus nullus hominum potest esse, nos nimium premant, et forte etiam capitalia nobis crimina et peccata subrepant; nescio qua conscientia periculosam nobis securitatem inducimus, et remedium poenitentiae quaerere mortifera dissimulatione negligimus: et cum in pelago mundi huius innumerabilibus fluctibus fatigemur, ad expetendum portum poenitentiae post longa nos temporum spatia reservamus, non intelligentes quod de multitudine peccatorum desperatio nascitur, ex desperatione vero absque ulla reverentia peccatorum frena laxantur; et impletur illud quod scriptum est, Impius cum venerit in profundum malorum, contemnet [Prov. XVIII, 3].
3 [Poenitentia sera quibus prosit. Quam iniuste exspectetur, quam periculose.] Sed dicit aliquis: Cum ad senectam venero, aut aliqua nimia infirmitate fuero desperatus, tunc poenitentiam petam. Non quidem dicimus poenitentiam illam prodesse non posse: certum est quia prodest, si cum grandi et larga eleemosyna illam unusquisque accipiat, et omnibus inimicis indulgentiam tribuat, et quibuscumque fecit iniuriam, veniam petat; et ita toto corde deliberet, ut si evaserit, quamdiu vixerit, totis viribus illam cum rugitu et gemitu et cum multis eleemosynis humiliter ac fideliter agat. Et tamen tu, homo sapiens, inter ista omnia considera, si iustum est ut per totam vitam tuam vitiis et peccatis servias, et ad acquirendam vitam iam semivivus assurgas. Numquid tibi hoc fieri vis a servo tuo, ut quamdiu fortis ac iuvenis fuerit, inimicis tuis serviat; et cum ad senectam venerit, tunc demum ad tuum servitium redire velit? Quod ergo non vis pati a servo tuo, non est iustum ut facias Domino tuo. Cum tamen multos noverimus, dum sani essent, frequenter dixisse poenitentiam se toto corde desiderare: sed tamen quia illam statim agere noluerunt, sine ipsius remedio de hoc saeculo recesserunt. Percutitur enim etiam hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui vivens oblitus est Dei. Nam qui remedium animae suae, quando potuit, noluit quaerere; postea etiamsi velit, dubium est utrum mereatur accipere.
4 [Et minuta et gravia peccata continuo redimantur. Mala spes et mala desperatio.] Et ideo, fratres charissimi, tempus iudicii et diem reddendae rationis sapienter et utiliter cogitemus, et crimina vel peccata maiora cum gemitibus et suspiriis, quamdiu vivimus, lugeamus; et illa minuta delicta vel quae ante fecimus, vel quae indesinenter admittimus, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis redimamus. Et quomodo non desunt quotidiana peccatorum vulnera, sic nunquam desint eleemosynarum vel orationum remedia. Si enim nosmetipsos propria severitate distringimus, sententiam futuri iudicis praevenimus. Qui enim pro peccatis sibi ipsi non parcit, Deus cito illi indulgentiam retribuit: et qui se ipsum modo a communione pro reatu suspendit, ab illo altari quod est in coelo removeri non poterit; secundum illud, Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris [Prov. XVIII, 17]. Iniquitatem tuam si tu agnoscis, Deus ignoscit. Nemo ergo desperet; sed nemo male speret. Male desperat, qui credit quod etiamsi poenitentiam agat pro peccatis suis, divina misericordia non indulgeat. Male autem sperat, qui se post multa tempora ad poenitentiae medicamenta reservat. Quomodo enim male desperantibus dicitur, Peccator in quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur [Ezech. XVIII, 21 ] [et 22]: sic male sperantibus dicitur, Nolite tardare converti ad Dominum [Eccli. V, 8]. Haec ergo, fratres charissimi, tam viri quam feminae, tam religiosi quam laici, tam senes quam iuvenes, tam pueri quam puellae, attentius cogitemus: et sine ulla dissimulatione securitatem mortiferam respuentes, quotidianis diebus peccatis nostris poenitentiae medicamenta apponere studeamus; timentes illud quod dictum est, Memento quoniam mors non tardat [Id. XIV, 12]. Si enim haec fideliter agimus, ante tribunal aeterni Iudicis, non damnationis sententiam suscepturi, sed aeternis praemiis remunerandi cum gaudio et exsultatione feliciter veniemus: adiuvante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLVI. Admonitio per quam ostenditur quid intersit inter illam poenitentiam quae cum bonis operibus semper agitur, et illam quae in infirmitate vel fine vitae accipitur. <<<     >>> SERMO CCLVIII. Unde supra .
monumenta.ch > Augustinus > 257